Feriae XVIae Latinae Ferigoletenses
Anno 1982 conditae, olim Nicaeae, septimana linguae latinae vivae
​
a die 18 ad diem 25 julii 2018
​
Abbaye Saint-Michel de Frigolet F-13150 Tarascon
marie-antoinette.avich@orange.fr tél : 09-75-60-15-96

Seminarium linguae latinae redivivae
Septimana amicitiae iam a XXXIII annis quibus linguam latinam amant atque eam esse vivam delectendo, sermocinandoque experiri cupiunt !
En quaedam de nostro programmate :
-
-colloquia, acroases de variis rebus : e.g. de re coquinaria, de miraculis, de spectaculis, de Erasmo, de Caesaris bellis…
-
-Excursiones, otium et ludi sunt feriae atque natura amoenissima ibi est ! – Afferenda est vestis balnearis si natare vis in Mari-Nostro.
-
-Sermocinationes quotidianae, disputationes ; omnia ut sit congressus ‘latine’ jucundus.
Hac in septimana, lingua latina nobis erit sermo communis et cottidiana locutio.
Plura de programmate post schedam inscriptionis remissam tempore opportuno indicabuntur.
​
De pecunia solvenda pro
cubiculorum reservatione
(cave ! numerus participum clausus)
sive
In novo deversorio Sancto Michaële (**) omnibus commodis instructo (si vis plura scire mihi scribe)
sive
In cellis ipsius monasterii nullis commodis instructis. Nulla cautela rogabitur hisce cubiculis.
- commoditates persimplices. Cellae uno vel duobus lectibus praeditae :
- 12 euronummis + 5 euronummis ad lintea purganda
pro victu
- jentaculum : 7 euronummis
- prandium : 17 euronummis
- cena : 17 euronummis
​
pro expensis cursus
- tota sessione : 60 euronummis
- junioribus vel studentibus : 30 euronummis
​
​